Page:History of the Royal Society.djvu/209

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
the Royal Society.
185

Horum non nisi uniusmodi Φαινόμενον observandum proponimus; Immersionem nempè in Umbram Jovis sive ipsum Eclipεως initium.

Solam hanc Φάσιν seligimus, utpote in indivisibili ferè constitutam: Licet enim Luminis Languor atque Diminutio Moram aliquantulam trahere possit, omnimoda tamen Extinctio & Evanescentia (de qua unicè soliciti sumus) Momento quasi contingere deprehendetur.

Ante ☍ ☉ ♃ Satellites ad Occidentem, Disci Jovialis Respectu, in Deliquia incidunt; post Acronychia, ad Orientem.

Intimi & (nisi fortè rarissimè) penintimi Eclipεων tantum Occidentalium Initia nobis apparere possunt: duorum autem remotiorum multa etiam Orientalium Exordia conspicere licet.

Defectus Medicaeorum observatu faciliores reddant. I. Major Planetarum Claritas. 2. Motus ipsorum tardior. 3. Penumbra Jovis crassior. 4. Longius à Joviali Disco intervallum: ad Observationum ἀκριξείαν conducit. I. Motus Satellitum velocior. 2. Penumbra Jovis angustior.

Haec omnia nobiscum meditati, subductâ benè singulorum Ratione, Satellitum intimum & penextimum ad Rem nostram prae caeteris accommodatos; atque adeo, cum satis frequentes sint ipsorum Eclipses, solos adhibendos esse judicamus.

Extimum omninò negligimus, utpotè minimum omnium & obscurissimum; praesertim verò quod tantâ nonnunquam sit Latitudine praeditus, ut Umbra Jovis ipsum Aphelium neutiquam attingat.

Penintimus autem nullâ gaudet ex suprà recensitis Praerogativâ, quae alterutri saltem eorum; quos jam praetulimus, potiori Jure non debeatur.

Maxima Satellitum in Umbra incidentium à Limbo

A a
Disci