Page:History of the Royal Society.djvu/208

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
184
The HISTORY of

versione; præcipuæ totius terrarum Orbis partes, quomodo ad se invicem sitæ sint, accuratius determinatum iri non desperamus.

Causæ, ob quas minùs in hoc negotio præstitêre Eclipses Luminarium.

Sunt. 1. Communis utrisque, ipsarum Raritas
Propria 2. Solari, Parallaxis Lunæ.
3. Lunari, Penumbra Terræ.

His ergo præferimus Satellitum Jovialium Defectus frequentissimos, sine ulla Parallaxi, in quibus etiam Penumbra Jovis prodesse magis, quam officere videtur.

Methodus Longitudinis, ex Eclipsibus vel aliis Phænomenis cœlestibus, indagandæ duplex est: Una, cum Tempore ad Meridianum Tabularum proprium supputato, Tempus alibi observatum; Altera, Tempora variis in locis observata, inter se comparat.

Cum Arti nauticæ prior illa unicè intersereviat, quæ Motus cœlestes accuratiùs multò, quam nobis sperandum videtur, cognitos supponit; ob Astronomicæ Imperfectionem, & Observationum marinarum Hallucinationem perpetuo ferè necessariam: supra pronunciavimus Longitudinis Scientiam nauticam vix unquam de Cœlo expectandam.

Methodus altera, Geographicæ perficiendæ idonea, cum non aliam ob causam prævium Calculum adhibeat, nisi ut eo moniti plures, eidem Phænomeno, in dissitis locis, observando simul invigilent; Periodorum atque Epocharum ἀκρίβειαν minime desiderat.

Satellites Jovis numero sunt quatuor, varia apud Authores Nomina sortiti; nos ex diversis, quæ a Jove obtinent Intervallis, 1. Intimum, 2. Penintimum, 3. Penextimum, 4. Extimum appellabimus.

Horum