Page:History of the Royal Society.djvu/210

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
186
The HISTORY of

Disci Jovialis Distantia, unâ aut alterâ, post priorem Solis & Jovis Quadraturam, Hebdomadâ contingit.

Estque ea penextimi Sesquidiametro Jovis ferè aequalis: Intimi verò Semidiametro ejusdem non multò major, sextâ ante memoratam Quadraturam Hebdomadâ. Penextimus Umbram ingrediens Diametro Jovis à Disco abest: Augendâ indè usque ad maximam Distantiâ, Incremento non uniformi, sed continuè decrescente.

Hinc iisdem reciprocè passibus (Decremento sc. sensim increscente) diminuitur istiusmodi Intervallum, ad bimestre usque Tempus à dictâ Quadraturâ elapsum, quando iterum Diametro Joviali aequatur.

Posteà autem usque ad ipsa Acronychia, penextimus Umbram subiturus, aequabili ferè Gradu (singulis nempe Hebdomadis Quadrante Diametri) promotus, ad Limbum Jovs accedit. Intimi, pro diverso Jovis ad Solem Situ, Distantia eâdem planè ratione variatur: ejus enim, quam ubique obtinet, penextimus, Trienti fere perpetuo est aequalis.

Mense circiter post Jovem Soli oppositum, penextimus (Intimi post ☍ ☉ ♃, Immersiones observari non posse supra innuimus) simulac Corporis Jovialis Limbum orientalem transierit, occidentalem Umbra continuo intrabit.

Inde augetur paulatim penextimi evanescentis Distantia, donec unâ aut alterâ ante posteriorem Quadraturam Hebdomadâ, maxima evadat; quando à Disci Jovialis Margine Semidiametro ejusdem removetur.

Postquam autem hucusque diminutâ sensim Velocitate, Umbra Jovis ab ipsius Disco recessit: hinc, Motu continuè accelerato, ad eundem redit.

Per bimestre ante & post Jovis cum Sole Conjunctionem Spatium, in Locis Longitudine multum differentibus, eadem Eclipsis apparere nequit: adeoque tunc

Temporis