Page:Sallust - tr. Rolfe (Loeb 116).djvu/461

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.
 
SALLUST

SALLUST

fama erat divitem neque serviturum esse, per Nico- medem bello lacessiverunt, sceleris eorum baud ignarum et ea, quae accidere, testatum antea Cre- tensis, solos omnium liberos ea tempestate, et regem

11 Ptolemaeum, Atque ego ultus iniurias Nicomedem Bithynia expuli Asiamque spolium regis Antiochi

12 recepi et Graeciae dempsi. grave servitium. Ineepta mea postremus servorum Archelaus exercitu prodito impedivit, illique, quos ignavia aut prava ealliditas, ut meis laboribus tuti essent, armis abstinuit, acer- bissumas poenas solvunt, Ptolemaeus pretio in dies bellum prolatanSj Cretenses impugnati semel iam

13 neque finem nisi excidio babituri. Equidem cum mibi ob ipsorum interna mala dilata proelia magis quam pacem datam intellegerem, abnuente Tigrane, qui mea dicta sero probat, te remoto procul, omnibus aliis obnoxiis, rursus tamen bellum coepi Marcumque Cottam, Romanum ducem, apud Chalcedona ^ terra

14 fudi, mari exui classe pulcherruma. Apud Cyzicum

maffno cum exercitu in obsidio moranti frumentum

defuit, nullo circum adnitente ; simul hiems mari

prohibebat. Ita, sine vi liostium regredi conatus in

patrium regnum, naufragiis apud Parium et Hera-

1 Calchedona, V.

436


436