Page:Sallust - tr. Rolfe (Loeb 116).djvu/459

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.
 
SALLUST

SALLUST

5 Namque Romanis cum nationibiis, populis, regibus cunctis una et ea vetus causa bellandi est, cupido profunda imperi et divitiarum ; qua primo cum rege Macedonum Philippo bellum sumpsere, dum a Car-

6 thaginiensibus premebantur amicitiam simulantes. Ei subvenientem Antiochum concessione Asiae per dolum avortere, ac mox fracto Philippo Antiochus omni cis Taurum agro et decern milibus talentoruni

7 spoliatus est. Persen deinde, Philippi filium, post multa et varia certamina apud Samothracas deos acceptum in fidem, callidi et repertores perfidiae, quia pacto vitam dederant, insomniis occidere.

8 Eumenem, cuius amicitiam gloriose ostentant, initio prodidere Antiocho, pacis mercedem : post, habitum custodiae agri captivi, sumptibus et contumeliis ex rege miserrumum servorum eff'ecere, simulatoque impio testamento filium eius Aristonicum, quia patrium regnum petiverat, hostium more per trium-

9 phum duxere. Asia ab ipsis obsessa est, postremo Bithyniam Nicomede mortuo diripuere, cum filius Nysa, quam reginam appellaverat, genitus baud dubie esset.

10 Nam quid ego me appellem ? Quem diiunctum undique regnis et tetrarchiis ab imperio eorum, quia

1 Namely, his own kingdom, which he nominally ruled, while really governing it as a province of Rome. J

. -434


434