Page:Sallust - tr. Rolfe (Loeb 116).djvu/447

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.
 
SALLUST

SALLUST

in vos convortere^ meliusque habent mercede deliii-

6 quere quam gratis recte facere. Itaque omnes concessere iam in paucorum dominationem, qui per militare nomen aerarium, exercitus, regna, provincias occupavere et arcem habent ex spoliis vostris, cum interim more pecorum vos^ multitude, singulis ha- bendos fruendosque praebetis, exuti omnibus quae maiores reliquere ; nisi quia vobismet ipsi ^ per sufFragia, ut praesides olinij, nunc dominos destinatis.

7 Itaque concessere illuc omnes, at mox,^ si vostra receperitis, ad vos plerique ; raris enim animus est ad ea, quae placent, defendunda, ceteri validiorum

8 sunt. An dubium habetis, num officere quid vobis uno animo pergentibus possit, quos languidos socor- desque pertimuere ? Nisi forte C. Cotta, ex factione media consul^ aliter quam metu iura quaedam tri- bunis plebis restituit ; et quamquam L. Sicinius, primus de potestate tribunicia loqui ausus, mussanti- bus vobis circumventus erat, tamen prius illi in- vidiam metuere, quam vos iniuriae pertaesum est. Quod ego nequeo satis mirari, Quirites, nam spem

9 frustra fuisse intellexistis. Sulla mortuo, qui sce- lestum imposuerat servitium, finem mali credebatis ;

^ vobismet ipsi, Corle ; vobismet ipsis, V. 2 at mox, Kritz • et mox, V.

^ That is, the spoils taken from you.

432


422