Page:Sallust - tr. Rolfe (Loeb 116).djvu/29

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page does not need to be proofread.

SALLUST

II. Igitur initio reges — nam in terris nomen im- peri id primum fuit — divorsi pars ingenium, alii corpus exercebant ; etiam tuni vita hominuni sine cupiditate agitabatur ; sua cuique satis placebant.

2 Postea vero quam in Asia Cyrus, in Graecia Lacedae- monii et Athenienses coepere urbis atque nationes subigere, lubidinem doniinandi causam belli habere, maxumam gloriam in niaxumo imperio putare, turn demum periculo atque negotiis compertum est in bello plurumum ingeniuni posse.

3 Quod si regum atque iniperatorum animi virtus in pace ita ut in bello valeret, aequabilius atque con- stantius sese res humanae haberent, neque aliud alio ferri neque mutari ac misceri omnia cerneres.

4 Nam imperium facile eis artibus retinetur quibus

5 initio partum est. Verum ubi pro labore desidia, pro continentia et aequitate lubido atque superbia invasere, fortuna simul cum moribus immutatur,

6 Ita imperium semper ad optumum quemque a minus bono transfertur.

7 Quae homines arant, navigant, aedificant, virtuti

8 omnia parent. Sed multi mortales dediti ventri atque somno indocti incultique vitam sicuti pere- grinantes transiere ; ^ quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo, quoniam de utraque sile-

9 tur. Verum enimvero is demum mihi vivere atque

  • transiere, some good nus. ; Prise, iii. 433. 31 k ; Nonius^

p. 419 M (677 Linds.) : transegere, P and other good mss.; Don. in Ter. Phorni. 4. 2. 15 ; Serr. in Verg. ("leorg. 1. 3.