Page:ParadiseLost1674CopyB.pdf/2

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

IN Paradisum Amissam

Summi Poetae JOHANNIS MILTONI.

QƲilegis Amissam Paradisum, grandia magni
Carmina Miltoni, quid nisi cuncta legis?
Res cunctas, & cunctarum primordia rerum,
Et fata, & fines continet iste liber.
Intima panduntur magni penetralia mundi,
Scribitur & toto quicquid in Orbe latet.
Terraeque, tractusque maris, coelumque profundum
Sulphureumque Erebi, stammivomumque specus.
Quaeque colunt terras, Portumque & Tartara caeca,
Quaeque colunt summi lucida regna Poli.
Et quodcunque ullis conclusum est finibus usquam,
Et sine fine Chaos, & sine fine Deus:
Et sine fine magis, si quid magis est sine fine,
In Christo erga homines conciliatus amor.
Haec qui speraret quis crederet esse futurum?
Et tamen haec hodie terra Britanna legit.
O quantos in bella Duces! quae protulit arma!
Quae canit, & quanta praelia dira tuba.
Coelestes acies! atque in certamine Coelum!
Et quae Coelestes pugna deceret agros!
Quantus in aetheriis tollit se Lucifer armis!
Atque ipso graditur vix Michaele minor!
Quantis, & quam funestis concurritur iris
Dum ferus hic stellas protegit, ille rapit!
Dum vulsos Montes ceu Tela reciproca torquent,
Et non mortali desuper igne pluunt: