Page:Ichneutae (Walker 1919).djvu/458

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
434
SOPHOCLIS INDAGATORES

[ΣΟΦΟΚΛΕΟΥΣ IXNEΥTAI]


[TA TOΥ ΔΡΑΜΑΤΟΣ ΠΡΟΣΩΠΑ]

[ΑΠΟΛΛΩΝ]
[ΣΙΛΗΝΟΣ]
[ΧΟΡΟΣ ΣΑΤΥΡΩΝ]
[ΚΥΛΛΗΝΗ]
[ΕΡΜΗΣ]

APPARATUS CRITICUS

Codex Indagatorum unicus est volumen papyraceum, ultima, ut videtur, alterius post Christum saeculi parte in Aegypto scriptum, circa annum post Christum MCMVIImum effossum, inter textus Oxyrrhyncheos 1174 numeratum, ab Arthurio S. Hunt Oxoni editum anno MCMXII. Quod volumen in folia divisum est, sed servata voluminis ratione, ita ut intermisso tantum spatio aliquantulo et sine ulla papjrri sectione, nisi falce quam tempus effecerit, folium folio succedat. Folia nonnulla adhuc integritatem quandam conservant: alia autem foedissime lacerata sunt, et sunt quae in fragmenta pro majore parte abierint.

In papyro duae manus distingui possunt. Primam equidem Ρ appello, alteram P2. Utrum autem P2 unum tantum scribam anne plures indicet scribas nolo judicare.