Page:History of the Royal Society.djvu/212

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page has been proofread, but needs to be validated.
188
The HISTORY of

rum Differentiam; quæ tamen ut fiat, Reductio Temporis aliqua utcunque adhibenda est.

Longam itaque futuram sæpiuscule Eclipsium barum Expectationem præmonemus, assiduamque interim Attentionem, nec (ob καιρὸν admodum ὀξὺν) unquam fere interruptam, esse continuandam: primum enim, quum Visu assequi possumus Luminis Diminutionem, brevissimâ (præsertim in intimo) interpositâ Morulâ mox insequitur perfecta ejus Extinctio.

Molestum autem in observando Tædium, summa Τηρήσεων ἀκριζεία, abunde compensabit, idemque plurimum minuit, Sociorum mutuas operas tradentium, ubi suppetit Preæsentia.

Ad momenta temporis accuratissime notanda (quod in hujusmodi Observationibus est Palmarium) perutile erit Horologium Oscillatorium, ab ingeniosissimo & candidissimo Hugenio feliciter excogitatum.

APPENDIX.

LOngitudinis scientiam Nauticam vix unquam de Cælo expectandam, suprà asseruimus; siqua tamen ejusmodi aliquando futura est, non aliud Fundamentum, quam Lunarium Motuum præcisam Cognitionem, habitura videtur. Horum autem Restitutionem à Parallaxi inchoandam, solertissime monuit Keplerus. Parallaxeως verò indagandæ, & à Lunæ latitudine (cui semper ferè complicatur) distinguendæ optima (si non sola) Methodus est, quæ in Regionibus longe dissitis & sub eodem Meridiano positis, Altitudinum Lunæ meridianarum, per sigulas Orbitæ Partes simul observatarum serie innititur: inde enim, Polorum Elevatione solum præcognita, certissima innotescit Globi Lunaris à Terrestri Distantia.

2
Pro-