Page:Catechismoftrent.djvu/402

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

FERIA TERTIA POST PENTECOSTEN.

Qui non intrat per ostium in ovile ovium, Joan. x. 1, &c.]—Hic locus proprius est ad ea explicanda, quæ de ligitima ordinatione ministrorum Ecclesiæ habentur, p. 212, et seqq. de ligitimo ministro Sacramenti ordinis, p. 223.

Et oves vocem ejus audiunt.]—De obedientia et honore, qui debetur Episcopis et sacerdotibus agitur, p. 275, et seq.

Alienum autem non sequuntur.]—Hæreticorum ministros non esse sequendos, vide p. 14, qui autem eos sequuntur, non oves sed hædi sunt, p. 376.

IN FESTO SANCTISS. TRINITATIS

Data est mihi potestas in cælo et in terra, Matth. XXviii. 18, &c.]—Hic explicanda sunt quæ de regno Christi in pios, et ratione quâ regnat in suis Fidelibus, habentur, p. 346, et seqq. de regno eitam gloriæ ejusdem, p. 347, item de potestate ipsius in Sacramentis tam instituendis quam conferendis, p. 108, et de potestate item clavium ejusdem, qua remittuntur peccata, p. 82, et seqq.

Baptizantes eos.]—Hic locus adducitur ad probandum, quo tempore baptismus obligare cæperit, p. 118, et ideò necessitate ejusdem, et præsertim in infantibus ea proferri possunt quæ habentur, p. 122, et deinceps.

In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti.]—Hic de materia et forma baptismi, quæ sunt, p. 114, 115, 116, et seq. accurate agendum est. Hic etiam de Sanctissimæ et gloriosissimæ Trinitatis mysterio poterunt agere Parochi, de quo p. 26, et seqq. Docebunt autem præsertim vulgus imperitum Sanctissimam Trinitatem pingi et formari non posse, atque adeo si quando pingatur, illam picturam proprietates quasdam illius exprimere, ut habetur, p. 249, et seqq.

Docentes eos servare quæcunque mandavi.]—Hic de necessitate, et possibilitate servandæ legis divinæ proferentur, quæ habentur, p. 239, et seqq.

IN EADEM DOMINICA.

Estote ergo miserciordes sicut et pater vester cœlestis, &c. Luc. vi. 36, &c.]—De hoc Evangelio in Dominica, 4. juxta aliarum Ecclesiarum morem.

Date et dabitur vobis.]—Hic de communicandis cum proximis hujus vitæ subsidiis produci possunt quæ habentur, p. 361, et seq. vel de eleemosynis, p. 328, 332.

Hypocrita! ejice primum trabem.]—De hypocritis quorum orationes Dominus rejicit, habes, p. 331. Item secundum aliquos.

Nisi quis venatus fuerit, &c. Joan, iii. 3, &c.]—Hic de necessitate baptismi, qui in nomine Sanctissima Trinitatis confertur, de ejus effectibus, et in universum quicquid de eo habetur, p. 112, et seq. explicabit.

IN FESTO CORPORIS CHRISTI.

Caro enim mea vere est cibus, &c. Joan. vi. 56, &c.]—De Eucharistiæ Sacramento, p. 146, et seq.

DOMINICA SECUNDA POST PENTECOSTEN,
Quæ est infra Octavam Corporis Christi.

Homo quidam fecit cœnam magnam, &c. Luc. xvi. 1, &c.]—Cœnæ nomine, quæ sub finem dici sumitur, cœlestis gloria nobis significatur, quam hic paterfamilias in ipsa vite clausula beatis donabit. In hoc argumentum, vide quæ ponantur, p. 94, et seq. et 353. Vel cœnæ nomine cum Paulo, 1 Cor. ii. intelligitur Sacrosanctum Christi corpus in Sacramento altaris: de que vide, ut supra, p. 146, et seq.

Et cæperunt omnes simul excusare.]—Quoniam omnes hæ excusationes ex mala concupiscentia proveniunt, ideo hic adversus concupiscentias pràvas agendum erit, ex p. 309, et seq. Simulque miseria nostra ob oculos ponenda, qui ea respuimus, quæ salutaria nobis sunt, rebus autem perniciosis nos addicimus, ut hi fecerunt, p. 350, et seq.

Villam emi.]—Vide in superbos, et ambitiosos, qui per hunc designantur, quæ habentur, p. 299, et seq.

Juga boum emi quinque.]—Vide in avaros, p. 313, et seq.

Uxorem duxi.]—Hic detestanda libido, et commendanda continentia et castitas, quæ aditum nobis ad cælorum regnum facilem præbet, vide p. 288, et seq. Vel secundùm alios.

Homo quidam erat dives qui induebatur, &c. Luc. xvi. 1, &c.]—De varietate in vestibus fugienda, vide quæ habentur, p. 290, et 291. Et quomodo necessariis tantum rebus ad victum et vestitum pertinentibus contenti esse debeamus, p. 360.