Page:Catechismoftrent.djvu/397

From Wikisource
Jump to navigation Jump to search
This page needs to be proofread.

tione dierum festorum, lege, p. 267, et seqq.

Et erat subditus illis, &c.]—De officio liberorù erga parentes, vide p. 271, et seqq.

DOMINICA SECUNDA POST EPIPHANIAM.

Nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, &c. Joan, ii. 1, &c.]—De Sacramento Matrimonii, vide p. 225, et seqq.

Hoc fecit Jesus initium signorum suorum.]—Hæc conversio aquæ in vinum valet plurimùm ad confirmandos rudiores in fide Transsubstantiationis, quæ fit in augustissimo Altaris Sacramento de qua vide p. 161, et seqq.

DOMINICA TERTIA.

Ecce leprosus veniens adorabat eum, Matth. viii. 2, 3, &c.]—Per lepram hæresim significari dicunt Patres. Qui verò sunt censendi hæretici, et qui à castris Ecclesiæ, ut olim leprosi ejicendi, habetur, p. 70, et seqq.

Vade, ostende te Sacerdoti.]—De honore Sacerdotibus Domini, et Ecclesiæ præfcctis exhibendo, vide P. 275.

Vade, ostende te Sacerdoti, &c.]—Longè excellentiorem virtutem nostris Sacerdotibus tributam docet Chrysostomus lib. 3, de Sacerd. quàm Mosaicis, quòd illi oblatos sibi leprosos non mundarent; sed mundatos tantùm esse declararent; nostri verò hominem peccati leprâ maculatum, dum absolutionis. beneficium rite præparato impendunt, verè emundant, et perfecte sanitati restituunt. Hîc de potestate clavium Sacerdotibus concessà, ut habetur, p. 82, et sequentibus.

DOMINICA QUARTA.

Ascendente Jesu in naviculam, Matth. viii. 23.]—Inter multa, quæ Ecclesiam repræsentant, est navicula illa seu arca Noe, de qua, p. 74. Hic ergo de Ecclesia Catholica, et notis, quibus internoscitur, parochus agere poterit: prout habetur, p. 73, seqq.

Domine salva nos, perimus.]—Quoniam nullum est tempus, in quo ita hominum vita, quam in propinquo animæ exitu, periclitetur; ideo parochus ex hoc loco hortari poterit suos subditos ut cùm mortis dies instabit, ad Deum maximè recurrant, et extremæ unctionis Sacramentum accipiant, de quo, p. 206, et sequentibus.

Qualis est hic, quia venti et mare obediunt ei?]—Quomodo creaturæ omnes eum, quem à Deo ab initio acceperunt, cursum teneant homine dempto, vide p. 350.

DOMINICA QUINTA.

Et inimicus homo superseminavit zizania, &c. Matth. xiii. 25, &c.]—In Ecclesià duo sunt hominum genera, boni, qui tritici nomine designantur; improbi nomine zizaniorum, vide p. 72, et seqq. Vel per zizania intelliguntur odia, atque rixæ, quas pater dissentionis Diabolus seminare conatur in agro filiorum pacis, cujus morbi remedium habes, p. 281, 285, et 286.

Inimicus homo hoc fecit.]—De odio dæmonum in nos, et ad tentandum audacia et perversitate, vide p. 374; et ut omnis mali culpæ auctor, mali verò pænæ sit exactor, vide p. 378.

DOMINICA SEXTA.

Simile est regnum cœlorum grano sinapis, Matth. xiii. 31, &c.]—Quoniam juxta Doctores per granum sinapis fides intelligitur; hic tractanda sunt, quæ de ejus necessitate habentur, p. 24, et quomodo servanda sint ea quæ fide credenda proponuntur, p. 26, et 27, et ejus excellentia et quantum differat Christiana de Deo sapientia ct philosophica divinarum rerum notitia, p. 23.

Cum autem creverit.]-Fidcm augeri posse traditur, p. 329.

Iterum simile est regnum cœlorum fermento, quod acceptum mulier.]—Hanc mulierem Ecclesiam interpretantur, quæ in doctrina fidei aut morum (per fermentum designata) errare non posse traditur, p. 77.

Donec fermentatum est totum.]—Hic de communione Sanctorum et meritorum participatione explicari possunt, quæ, sunt, p. 79, et seq.

DOMINICA IN SEPTUAG

Simile est regnum cœlorum homini patrifamilias, Matth. XX. 1, &c.]—Hic paterfamilias est Deus, qui cur pater dicatur, habes, p. 25, et 26. 332, et 333.

Receperunt ipsi singulos denarios.]—Denarii nomine coelestis beatitudo designatur, quam hic paterfamilias alacriter et sinceré in vinea sua, id est, in cultura mandatorum divinorum laborantibus præstat. De hoc vitæ æternæ denario lege quæ diffuse traduntur, p. 92, et seq